Psalms 136

CASS. Tertius psalmus de lamentatione Jerusalem, etc, usque ad hic autem de captivitate facta a Nabuchodonosor. AUG. Duae civitates sunt permistae corpore, etc., usque ad qui mente et desiderio sunt cives Jerusalem. CASS. Primo, captivandos longe post, etc., usque ad incipit desiderio patriae, dicens: etc. AUG. In hostili terra dulcis recordatio patriae, etc., usque ad utrumque de Babylonia est. ID. Quae rigantur fluminibus Babylonis, etc., usque ad sed differendo suspendimus. CASS. Vis doloris exaggeratur, quando delectatio, qua se solebant consolari, suspenditur. BASIL. Et hinc haud parum emolumenti coeperunt, etc., usque ad ut et cantica nostra audire voluerint. AUG. Vel, canticorum, ut quid prodest Christus? vel, quae est alia vita? Sed, hic qui pleni sunt malis, non debemus percutere organum, ut sonet, sed suspendere. ID. Diabolus astute quaerit ut irrideat, etc., usque ad et constrinxit se juramento, dicens: etc. ID. Cavendum est, ne quis timens talibus displicere, affectet amicitias eorum, et incipiat delectari in Babylonia. ID. Quidquid facis pro aeternis, dextera operatur; si et alio intenderis, sinistra se immiscuit; et in ea delectatus quasi in dextera perdis aeterna. CASS. Mutus fiam in laudibus Dei, quod est consolatio fletus et miseriarum. AUG. Canticum Jerusalem, lingua nostra, canticum saeculi, lingua barbara. Mutus est Deo, qui oblitus est Jerusalem. CASS. Secunda pars, ubi contra hostes ad Deum fit conversio. sequestrationis, ut puniantur. AUG. Filii Edom, id est Ideumaei, impedimento fuerunt reaedificantibus Jerusalem; vel, in destructione conjuncti Babylonis, unde dicit, est carnalitas, quae ad illicitos motus nos seducit. ID. Esau omnes carnales; Jacob spirituales; major carnalis homo, minor spiritualis, quia prius quidem animale, postea quod spirituale. Omnes carnales inimici sunt spiritualibus, unde ait: libera nos ab illis. CASS. A similitudine cisternae, unde si aqua hauritur, ad fundamentum pervenitur. Sed quid prodest et vitam talibus tollere, quibus in fundamento qui est Christus vita aeterna est? dum putant nocere mali, coronas dant. AUG. Per successionem facta est filia Babylonis civitas malorum, sicut Ecclesia; Jerusalem scilicet, civitas bonorum per successionem filia Sion. CASS. moraliter. Caro est, quae confusionem, etc., usque ad allidunt ad petram Christum, ut confracti dispereant. AUG. Quam retributionem? ut Babylonia natos in mundo, dum parvi sunt, parentum et saeculi suffocat erroribus: ita qui jam juvenes, data agnitione Dei, parvulos Babylonis elidunt, id est nascentes cupiditates, antequam robur accipiant, sic facilius vincuntur, sed et majores ad petram occidendae sunt.
Copyright information for VulgGlossa